DUCES et COMITES

DUCES et COMITES
DUCES, et COMITES
sub Impp. posterioribus, iidem erant primô; Quos enim ad quamlibet provinciam defendendam milire credito peculiariter destinabat Imp. cum Duces pritis vocarentur: Comites post Constantinum dictisunt, qudd sub Comitivae primi ordinis dignitate ducendis militibus ab Imp. praeficerentur. Dein infimae Latinitatis aevo, et illo tempore, quo iam nullum fuit in Occidente Imperium, Duces et Comites sic sepatati sunt, ut Duces, quibus una tota provincia aut urbes plures administrandae crederentut, appellarint; Comites vero singularum Urbium Iudices et Rectores, Salmas. ad Pollion. in Macriano. Sic sub prima Galliae Regg. stirpe Duces dicebantur, qui multis civitatibus, quatum singulae suos Comites habebant, erant praefecti. Victorinum Ducem super septem civitates, Eoricus Gothorum Rex praeposuit, apud Gregor. Turon. l. 2. c. 20. Nicetius in Urbe Arverna, Ruthena atque Ucetia, a Childeberto Rege ordinatus, legitur apud Eund. l. 8. c. 18. etc. gradusqueve Comitatus ad Ducatum fuit. Fortunat. l. 10. Poem. 22.
Qui modo dat Comiti, det tibi iura Ducis!
Cuius promotionis formula habetur, apud Marculf. l. 1. Form. 8. et Senatorem l. 7. Ep. 4. ubi, quale eorum fuerit munus, indicatur. Vide quoque Pichoeum Advers. l. 1. c. 8. Hotomann. de Verbis Feudal. Marcam. Hist. Beneharn. l. 1. c. 18. n. 5. laudatos Car. du Fresne in Glossar. et in voce Dux. In specie Duces Francorum, vocati sunt Maiores Domûs Regg. Franciae, Hist. Franc. Tom. II. p. 659. ubi de Erkenoaldo: Item Parisienses Comites, aut qui regiones adiacentes vel Comitis vel Ducis titulo regebant, quodii praecipuam in Aula auctoritatem possiderent et Francorum in hisce tractibus Duces essent; unde postea Parisienst tractui Franciae peculiaris nomenclatura data est, quam hodieque l'Isle de France appellari notum. Primus autem hac dignitate ornatus est, Robertus cogn. Magnus, A. C. 861. cui successit fil. Hugo, cogn. itidem Magnus et Abbas: hunc excepit frater Odo, postmodum Rer Franciae dictus A. C. 888. post quem frater eiusdem Robertus, Dux primum et Marchio Franciae, postea Rex itidem appellatus est A. C. 922. Successit Hugo Magnus Com. Parisiensis, a Ludovico Rege Dux Franciae dictus, A. C. 943. quern excepit fil. Hugo Caperus, A. C. 960. tertiae Regg. stirpis, quae hodiequeve feliciter regnat, Auctor. Car. du Fresne Glossario.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • COMITES — dicti sunt, qui florente Republ. Romana publici negotii causâ, Proconsules et Praesides, in provincias euntes, comitabantur. Cicer. Act. 4. in Verr. In Imperio Comites olim vocabant, quotquot e Comitatu Principis erant: Comitatum vero ipsam Aulam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARES Franciae — sunt XIII. Ministri coronae Gallicae, et principes Consiliarii Parlamenti Parisiensis, Curia Parium propterea dicti. Horum Sex Ecclesiastici, Nempe Archiepiscopus Remensis, Episcop. Lingonensis, Laudunensis, Duces Pares; Bello vacensis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BURGUNDIONES quasi BURGWOHNER — BURGUNDIONES, quasi BURGWOHNER Germani nomen occupârunt, ex opere, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi quondam subactâ inferiore Germaniâ a Druso et tiberio per castra dispositi in magnam coaluerunt gentem, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBACOMITES — seu Abbicomites, Comites dicti sunt ac Nobiles quibus olim a Regibus datae erant Abbatiae et Ecclesiae iure beneficii, seu, ut aiunt, in Commendam. Hinc de Hugone Gerberrus Ep. 17. Scire cupit, an Hugo, quem vestrâ linguâ Abbacomitem dicitis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HOLSATIA — Ducatus Daniae, a nemoribus sylvisque nomen habet, est enim ea regio silvis saltibusque frequentissima, et holt Cimbris ac Germanis inferioribus lignum significat. Nec desunt, qui a Cavo lapide nomen regioni vindicent, quod Duces Holsatiae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILES — I. MILES apud Germanos his ceremoniis olim inauguratus est: Mos enim illis in Martis linine salutando, sollennis admodum. Statuitur in contione celebri votivus adolescens, magnâ stipatus propinquorum et amicorum multitudine, quem e coetu aliquis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Goten — Goten, germanisches Volk, wird zuerst von Tacitus (»Germania«, 44) als Gotones (Guttonen) erwähnt, als jenseit der Ligier im Nordosten Germaniens, etwa an der Ostsee, wohnend und von Königen beherrscht. Nach einer nicht beglaubigten… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • REIFFERSCHEID — nomen illustris Familiae, quae Salmensis stirpis ramus est. Cum enim Walramus cognomine Paganus, duos habuisset filio: Henricum et Fridericum, ille Reifferscheidiol sevit, hic reliquos Salmae Ardennatis Comites, qui exstincti sunt morte Henrici… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALMA — I. SALMA Arabiae Desertae et Felicis tria oppida, Ptolem. II. SALMA oppid. amplum Lotharingiae, cum castro, intra Vogesum montem, in limite Alsatiae inferioris sub proprio Principe. Quibusdam est Salmona, 8. leuc. Gallic. ab Argentorato in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUERINUM — urbs Saxoniae inferioris alias partim sub Episcopo proprio partim sub Duce proprio e familia Megapolitana. Nunc tota sub hoc, pace Monasteriensi Suerinensis lineae auctor Adolfus Fridericus est filius Iohannis A. C. 1592. demortui, frater… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”